verbio locum dedit, defuere qui illum foverent, qui adiuvarent, eveherent ad magnos populi Romani honores, nam et tribunus fuit plebis et praetor. Contra, nullus est adeo apud omnes gratiosus carusque cuius non sint aliqui malevoli ac inimici, qui convicia in illum et libenter audiant, et facile propter odium credant etiam ab homine faecis extremae, ut qui Clodium amplectebantur in invidiam Ciceronis et Vatinium adversus M. Catonem.
Quis credat quam levi verisimilitudine criminis hominum voluntates commutantur! Quam ideo brevis est a decore ad ignominiam, a gloria ad infamiam transitus! Quam celeriter maledictum mittitur! Quantas momento temporis vires colligit! Quam cito haeret! Quam aegre, quam tarde eluitur ac perpurgatur! Sunt nonnulli qui quod convicium non ignorant esse vanissimum, auditum tamen mandant memoriae, et insigni malitia per occasionem abutuntur si quando illos volunt premere in quos est iactum.
Inter homines eruditos elevata tantopere auctoritate litterarum, spreta et conculcata per eorum discordiam sapientiae maiestate, audent