Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/217

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

irrumpere in vetita imperiti, ingerunt se doctorum pugnis, arbitros faciunt certaminis, et sequestros pacis, quanto artium ac disciplinarum omnium detrimento! Lutetiae in comitiis rectoris, quod inter philosophos non conveniret essetque ad pugnos et fustes progressum, vidi non semel profanum magistratum comitia illa moderantem, hominem, quantum mihi quidem tum est visum, non hebetem, aut indoctum, deridentem magistrorum et immodestiam in suffragando, et in loquendo imperitiam. Aequum fuit ut qui se regere nesciebant ab iis regerentur quos illis et natura, et ius, ac leges, et ratio, ac dignitas professionis subiecerant.

Sunt quidam qui dum satisfacere huic honoris stultae existimationi vindicanda iniuria affectant, maiore se probro ac dedecore involvunt, sicut captae aviculae, quae dum retibus se ac laqueis temerariis agitationibus conantur explicare, artius innodant atque irretiunt, ut ille in Hispania, qui ostenso ab inimico fuste, pro accepto se fustuarium habere est professus. In quas se implicuit miserias dum