Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/233

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

felicem valetudinem; non depopulatur nos casus incurrens, emetiri cuique annos suos ex commodo licet et ad senectutem decurrere: itaque eamus in pelagos et vocemus in nos fata cessantia. Miseri, quid quaeritis? Mortem, quae ubique superest? Petit illa vos et ex lectulo, sed innocentes petat; occupabit vos in vestra domo, sed occupet nullum molientes malum.

Sic Seneca.

Hinc in castris, ciborum et victus rationi, certissima parata est lues; nihil est quod vetera ponam exempla. Nunquam dissolutus est sine gravi aliquo et detestabili morbo exercitus, saepe etiam novo et inaudito, videlicet λοιμὸς μετὰ λιμὸν, ut est in Graeco proverbio. Fieri aliter nequit quominus affligatur tanta inedia et eiusmodi alimentis valetudo, et corrupta morbo tot corpora contagiem suam in vicina transmittant. Et ut sunt cibi insoliti atque a natura corporum nostrorum abhorrentes, ita morbi quoque foedi, abominabiles, et numquam antea cogniti. Vel ipsa tam diuturna inedia, cum reditur ad priorem et consuetam victus rationem, morbum