rem collocaret. Didicerunt iam homines et usu continuo et aucta in dies rabie odiorum ita habere viles hominum animas ut a cane et ab homine offensus, magis dubitet canem occidere quam hominem.
Quid ego furorem illorum commemorem qui dum instruuntur ad concursum acies, ingentis cuiusdam muneris loco a ducibus suis petunt ut primi collocentur, hoc est, primi oppetant mortem? Ita meritorum suorum et laborum omnium abunde relatam esse sibi gratiam prae se ferunt. Non est haec fortitudo, sed stultae gloriae cupido inconsulta. Miserum! Quid laudabunt? Cadaver iam non sentiens? Quid refert sive laudent illud, sive equum tuum? At quinam homines laudabunt? Ii quos ipse non ignoras esse stultissimos et insipientissimos, ut verae virtuti testimonium non possint reddere quia nec iudicant, nec si iudicent, quibus sit verbis opus, extollant. Et illis ipsis fortasse non licebit te laudare occupatis maiore malo. Aut factum aliquod, quod ad victoriam maius attulerit momentum, tuum illud primum obscurabit et face lucerna obruetur. Aut non erunt qui laudent, caeso exercitu, aut certe consciis virtutis tuae. Sic enim libet nominare illorum vocabulis qui viros bonos nominant