illo ex anxietate obliti nostri. Vel ultionis cupidine anhelamus, vel metuentes nos contrahimus: Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto. Nec ulli nos loco, nec homini, nec cibo credimus; ergo, quod sumitur, qui potest esse in tanta perturbatione mentis vel salubre vel iucundum?
Iam vita ipsa, et libertas, et salus, semper est sub ictu, sive in castris, sive in urbe, quia inimicis perpetuo pendet utrimque hamus, occasioni suae intentus, et impetunt mutuo fuste, saxo, ferro, funda, arcu, scorpione, bombarda, cuniculo, veneno. Addunt his tot artes astutias, fraudes. Nec in acie inter volitantes glandes, aut ingentes bombardarum globos, licet vel leviter commutato loco praesentem mortem declinare. Cadendum est tibi vel a bombarda icto, vel a socio, quem tua es dilaceratione in idem fatum tracturus. Extra aciem vero quis evitabit tam interna et vigilantia ad nocendum ingenia, tanto periculosiora quanto magis vicina? Advocantur omnes nervi ingenii et rationis, excogitantur tot artes et laedendi viae. Bene ageretur cum humano genere si tam intentam curam et continuum in bonis artibus labo-