Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/244

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ne filii prudenter consultare: Quomodo philosophabor, inquit Graecus ille, in quem semper incumbit servitutis, paupertatis, mortis metus? Nec foris exaudiri sapientis hominis vox potest, cum armis universa perstrepant et tumultu sint plena:

Sed carmina tantum (inquit poeta),
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia quantum
Chaonias dicunt, aquila veniente palumbas.

Nec intus potest aliquid audiri atque intelligi, cum maior adhuc in animo agitetur tempestas, et vastiores clamores omnia confundant, tumultuante illic discordia, quibus obtunditur mens ne quid exaudiat aliud recte ac sapienter dictum.

Quam multi, magnis et praestantibus ingeniis praediti, longissime in artes ac sapientiam potuissent progredi, nisi avocati essent discordiis, retracti cura inimicitiarum qua publice qua privatim!Multa sunt utriusque rei exempla, sed de publicis dissidiis notiora etiam in principibus viris Alcibiade, Alexandro, Iulio Caesare, Germanico Drusi filio. Iam vero quemadmodum omnia concedunt in mores victoris, et voluntas regentis est pro lege, et vita