pro exemplo, ita ubi furor omnia occupavit, non solum ea facit sui iuris, sed sapientiam,modum,moderationem derisui esse et haberi pro insania. Ergo contempta despectaque omni sapientia et mentium cultu, libri proculcari et pro nihilo habiti tamquam vilis praeda et sarcina inutili, vel ferro, vel discerptione, vel igne sunt absumti. Hinc tanta bibliothecis clades et tot desiderantur magnorum auctorum monumenta, quibus amissis dici non potest quantam studia et artes omnes plagam acceperint, ut bellis Gothicis, Alanicis, Agarenicis. Nec exigua, ut credi par est, librorum iactura nunc Roma capta et direpta.
Pace opus est, quiete, concordia, ut ingenia excolantur et vigeant artes. Quiescendo, sicut est apud Aristotelem, paratur sapientia, non motibus et perturbationibus animi, haud aliter quam in turbulenta aqua nihil videtur, quae clara perspicuaque dum quiescit, et pisciculos et calculos in imo ostendit. In populo Romano quamdiu ille vicinis bellis et proximo terrore est concussus nullae omnino fuerunt litterae, videlicet usque ad finem belli Pu-