Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/247

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

petuis hostibus, qui octingentos prope annos in visceribus illius tamquam gravissimus quidam morbus haeserant, arma abs se in alias nationes convertit partaque est aliqua domi quies. Incipit ad pristinum illud decus aspirare et ornamenta illa ingeniorum tam diu amissa per veras ac solidas disciplinas requirere. Hoc idem Galliae contigit, hoc Germaniae, et ceteris nationibus ac provinciis.

Quippe, nulla ars, nulla disciplina ex illis praestantibus, et quae in animis sitae animorum vi atque actione exercentur, vel percipi potest recte vel ad alios perferri, eo devincto atque impedito quo uno constant, nempe animi ac mentis lumine atque acie. Utique nec viles illae et quas manuum operationibus tuemur, colligatis manibus et externis sensibus vel extinctis penitus vel vitiatis. Quod si quis morbus pictoris, aut celatoris, aut agricolae manus invadat et constringat, regere digitorum articulos ut non queat, si musici aures, quomodo artem illam tuebitur ac praestabit quam profite-