tur?
Eundem ad modum res se in ingenuis habet artibus et studiis totius philosophiae; si enim vis illa et quasi mentis oculus, odii atque iracundiae pulvere ac nebula obductus est, penetrare ad recti verique dispicientiam ut non valeat, nec percipere poterit illam inventorum a maximis ingeniis subtilitatem nec tradere. Ita videmus a praeclaris ingeniis, cum in eruendam veritatem alicuius rei altissimae obrutae ac reconditae incumbent, quaeri loca quietissima et ab omni turba ac strepitu remota, eligi tranquillitatem et silentium illud noctis perpetuum. Sed quid iuvabit pacata esse procul omnia, si proximus vicinus, si etiam contubernalis ebrius vociferetur et clamoribus inconditis atque absurdis omnia repleat ac confundat? Si curae interturbent, si quiritetur ira, si pungat, si sollicitet, si vexet, atque infestet odium?
Percurrat quis per artes ac disciplinas omnes, inveniet unamquamque quietem animi exigere, sine qua defungi officio non possit.