Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/257

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

eam calamitatem ictu belli detrusae, in quo miror esse ullum tam saxeum, qui possit cohibere lacrimas. Quis credat haec aliquando narrari regibus, eos tamen in suo furore persistere? Adduci non possum ut credam adeo illos esse inhumanos.

In pugna atque in victoria parcitur fere bellorum causae et origini malorum,mulctantur insontes et qui nihil peccavere. Caesar Octavius importunitate L. Antonii lacessitus, ut volebat videri non invitus cepit arma. Antonium Perusiae inclusit, pressumque obsidione et fame teterrima coegit deditionem facere. Ipsi fonti et auctori discordiae ignovit simul cum sceleratis ac nefariis militibus, oppidum vero diruit et miseros atque innoxios cives, fame prius contusos et profligatos plerosque occidit. Alios fortunis et possessionibus deturbatos in egestatem et acerba mala eiecit.

Quam illud est ex quorumdam regum crassissima stoliditate, quod apud Libanium Menelaus pro contione Troianorum Helenam repetens, dicit! Hactenus quidem (inquit) facti culpa uno Paride concluditur, post hanc vero contio-