Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/258

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

nem, si Helena non reddatur, liquido intelligetur vos in illius facinus consentire, et penes utrosque futurum crimen; itaque et de illo sceleris auctore, et de vobis approbatoribus nos poenas sumemus.

Quasi vero in manu sit populi quoties velit pravis principum consultis obsistere? Si id privati homines nullo vitae usu dicerent et disputarent resistere tam multos uni posse si velint, quod non faciant, coniecturam esse non facultatem illos deficere sed voluntatem, minus mirarer; at principes et principum consultores id dicere atque asseverare, homines illo ingenio, illa eruditione, et rerum usu, quantum in eo esse convenit qui consilium dat rectori populorum ac gentium, id eos sentire, id confirmare, quis non miretur? Quis ferat? Num non de se ipsis possunt coniecturam sumere? An populus eorum voluntates expendit, aut expensas si damnat, prohibere potest quominus statuta et decreta exequantur? Quammulta populus ignorat! Alia quae cognoscit et improbat, tamen tacet aut mussat, et quamquam paratum cernit periculum, tamen videns et prudens perfert, et rapitur tamquam