Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/259

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

in torrente quo voluntas principis inclinat, non quo sua, ne in peius malum incurrat seditionem ac civilem discordiam. Si principes non insanirent, eiusmodi homines agi, spoliari, rapi, premi, caedi ducerent dignos?

Aiunt non posse ad hostem perveniri nisi per hos. Utrum ergo censent iustius, mulcta et malis innoxios afficere ut noxium puniant, an noxio ignoscere ne immerentes laedant? Humanitate, aequitate, ratione, natura, Deo in consilium adhibitis, hoc dicent. Sed quia, his omnibus repudiatis ac exclusis, crudelitatem, furorem, cacodaemones asciscunt, prius illud exequuntur. Olim Augustus Alexandrinis pepercit propter amicum suum Arrium, propter unum tam multis. Et hoc fit a magnis et sapientibus viris, cum tamen salvus et tutus sit futurus ille. Isti saevi et crudeles unum quaerunt per tot milium perniciem ac pestem, incertum an meritus ille dabit poenas, cum interea isti innoxii atque immerentes plectantur. Equidem non video quae excusatio satis esse possit huiusmodi consiliis et factis. Iam, nequitatis non exigua pars aut de postremis est