Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/278

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

merosam aliquam gentem delendam cum saeve ac diu grassatur, quid hae tot et tam crudeles pestes, conglobatae, velut agmine uno in civitatem irruentes? Quantas dabunt strages? Quid ex eo populo integrum aut intactum relinquent? Itaque, ut integritas, et continentia, et labor, et moderatio, et frugalitas, et bona fide cultae amicitiae, unamquamque gentem in qua recipiuntur, gloria et potentia super ceteras extollunt, ita contraria his vitia diruunt et exstirpatis revellunt. Quoties populi Romani prolapsos et corruptissimos mores Latini scriptores deplorarunt? Quoties Graeci scriptores Attici populi ac Lacedaemonii? Locum unum attingam Isocratis, in quo paucis ille, et sane quam graviter, mala ingentis fortunae et ampli imperii connumerat:

Hoc (inquit) quod vocatis imperium, facile quivis intelliget nil esse aliud quam calamitatem meram, quandoquidem ea est eius vis ac natura; peiores ut illos reddat, a quibus possidetur; maximum sit huius rei argumentum, quod et nos et civitatem Lacedaemoniorum tantopere corruperit; quam enim rempublicam illi octingentos