Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/279

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

per annos firmam atque stabilem perpetuo conservant, eam ipsam principatus sensim collabefactam penitus cunctam dissolvit, scilicet, pro antiquo ritu, pro more ac instituto maiorum, quibus erat civitas illa regi solita, singulos quidem civium imbuit segnitie, iniquitate, pravis animi cupidinibus, tum parandae rei, tum iniuriae faciundae: adversus vero ipsam rempublicam principatus idem suspicionem intulit sociis; cupiditatem hostibus praedae tam opimae quoquo modo potiundae, foederum vero, pactorum, et iurisiurandi eum contemptum, ut pro nihilo penitus ducerentur.

Sic Isocrates in oratione, quae est de pace.

Quibus de causis et rationibus potentes omnes populos, sine exceptione in felicitatis cursu, vel oppressos penitus videmus et excisos, vel vexatos et adductos in summum discrimen. Certe ad extremum dissolutos et absumtos vitiis prius et sceleribus exesos tamquam carie. Nihil necesse habeo Athenas, Spartam, Thebas, ipsam Romam, et vetusta nomina meminisse, vicinis possumus exemplis admoneri quae suppeditant: Hispania Gallia, Italia.

Accedit his quod nec iucundum esse quantumcumque imperium potest, quomodo paratum sit cogitanti, quanta saevitia, quot caedi-