Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/280

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

bus, odiis, execrationibus, quot damnis et dispendiis bonorum, et in aliis et in se maximorum. Quae res est tanti ut delectare possidentem queat reputantem quam sit malis artibus quaesita? Primum, nihil adeo refugit atque abhorret humanus animus, natura liber ac sui iuris, quam speciem omnem vel captivitatis vel servitutis, nec umquam damnis, mulctatione, iniuriis flectetur, qui nec beneficiis quidem violentis tenetur, elici tantum potest blande et quasi suavitate quadam evocari, integra prorsus libertate. Quapropter infensissima et capitalia sunt eorum odia qui vi ac metu ad parendum pertrahuntur. Nec imprudenter Scythae illi Alexandrum monent, Caveat ne amicos sibi credat esse quos vicerit: Inter dominum et servum nullam esse amicitiam.

His odiis querelae et odia illorum quoque accedunt a quibus es adiutus, dum compensare illorum non potes operas vel impensas, neque enim desideria militum opes explerent ullae, nec civibus ex quantacumque victoria repraesentabis quod ademeris belli tempore. Ita, finito bello, pro simplicibus hostibus nactus es binos, et illos, in quos armatus exercuisti saevitiam, et tuos, in quos non minus fuisti, sed sine armis, crudelis,