Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/41

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

formosa deturpet et puris labem aspergat, denique male sentiendo et peius omnia interpretando, nihil sincerum aut rectum praetermittat, omnibus vel apertissimam notam inurens, vel certe suspicionem quando aliud non potest. Sin detrahere a nobis tentet, iniuria nominatur, et irae permittitur ultio, utraque et invidentia et ira voluntate malefaciendi est armata, quae voluntas, cum inveteravit, fit odium, ut ex vino acetum, sed acerbius est ex invidia odium quam ex iniuria. Iniuriae enim potest aliquando satisfieri, numquam invidiae, scilicet est velut ignis in naphtha accensus aut Samosathensi Maltha, qui profusa aqua pertinacius ardet, et quemadmodum ille inquit in fabula, hoc in ista clade mirandum accidit, Alit unda flammas quo prohibetur magis, Magis ardet ignis, ipsa praesidia occupat.

Sic invidia beneficiis irritatur magisque ardet si quis tentet restinguere, nisi materiam penitus subtrahat incendio, nempe virtutem aut gloriam ex qua est nata. Adeo canino more vivimus, ut non modo praestantium rerum excellentia invidiam exagitet, ut eruditio, forma,