Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

dignitas, potentia, opes, sed levium quoque, ut novitas in cultu, dignitas in incessu, insignis gladius, aut pileus.

Sunt qui nihil penitus habent causae sed non possunt sine hoste vivere, ut de veteribus Hispanis scripsit Trogus. Quod malum nobis est cum multis aliis nationibus commune factum, ut si quis quamobrem suscepta sit discordia consideret, plane intelligat non tam id fieri cupidine sui ulciscendi quam odio concordiae. Ad pugnam et gladium provocant alii hominem procerum aut elegantem in experimentum virium, alii robustum et valentem ut animum explorent; sunt qui exterum ut sciat inter cuiusmodi agat viros. Alii Germanum, aut Hispanum aut Helvetium, propter bellicam harum gentium famam, ut canes, quibus ad rixam satis est praeter ostium transisse. Nam qui ebrii cupiunt pugnare, magis vino quam ingenio vel animo suo morem gerunt. Ego vero de abstemia ebrietate loquor. Illud mirifice ad indignitatem movet reputantem quas quisque vocet iniurias et in alienos affectus durus atque inexorabilis, quantum suis indulgeat.

Primum