Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

is atque asper, tam blanditer se demulcet, effecerunt ut introrsus amore omni collecto homo se ipsum tenerrime diligat.

Ergo quemadmodum in corporibus videmus contingere ut cum calor se ad cor ac vitalia recepit extremae partes rigeant, ut in metu, in ira, in rigore accessionis febris, ita cum se tota intro caritas confert ut intime ardeat, minimum foras emicat atque existit, externa rigent. Quoties homo universam amoris sui flammam ad se revocat et in illis pectoris sui penetralibus continet cohibetque, ut se ipsum habeat multo carissimum, ibi universa amoris vis comprimitur, nec se ad alium quemquam promit. Qui enim adeo se vehementer amat, solum se amat. Hic est ille sui amor quem esse maximorum malorum fontem etiam humana praediti sapientia sunt conquesti. Augustinus noster caput scelerum cunctorum dicit esse amorem sui, ita ut divinis praeceptis nihil aliud iubeatur quam Dei et proximi amor, vetetur amor sui. Ille rectus et iustus amor impletio est divinorum omnium praeceptorum; hic pravus et iniquus, violatio est omnium.

Quamquam, si quis acutius attendat, non illud eiusmodi rei nomen