quandoquidem nemo est tam abiectus ac inutilis qui non aliqua ex parte vel nocere valeat, vel spes nostras adiuvare. Utrique abblandimur, huic ut prosit, illi ne obsit: Quis inter haec sibi verum dicere ausus est? ut inquit Seneca; quis non, inter adulantium blandientiumque positus greges, plurimum tamen sibi ipse assentatus est?
Quare quod certissimum omnibus et exploratissimum esse volumus id si quis declaret se non credere, tanta censetur iniuria, quanta si quod nos longo usu ac possessione cepimus eriperet. Ita factum est ut et mendacium sit iniuria quia falsum et verum sit iniuria quia amarum, ut iam aegre possit quisquam de alio loqui vel sine mendacio vel sine contumelia in tantas angustias re deducta ut consultissimum existimetur de aliis in totum tacere, quod narrant Philippum Burgundiae principem, cum dissimulato cultu famam sui inquireret, compotori in caupona consuluisse ut ne unquam de principibus verba faceret, nam si laudaret, mentiretur, sin vituperaret, periclitaretur. Hi animorum morbi, quibus quisque manus praebens, iniquus ali-