Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/51

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

scium sese demittere. Superbiae atque infirmitati adiuncta est ignorantia, ut veri germanique sui finis vel nescius, vel oblitus, illa omnia quibus ad hanc edendam vitam indiget bona nuncupet bona esse arbitretur, et iniuriam censeat si quis eorum aliquod violet aut attingat quae sint sua bona. Percurramus eorum nonnulla, sed breviter et quasi defungendi gratia.

Apostoli rogant Magistrum ut sibi fidem augeat. Dominus ipse miraculorum potestatem pollicetur ei qui fidem habuerit, vel non maiorem grano sinapis. Nunc si cui dixeris non satis cum Deo fidere, iniuria est ob quam transfigenda sit lingua. Post explicata evangelicae gratiae praecepta addit Dominus noster: Postquam haec omnia feceritis, dicite: Servi sumus nequam. Si quis de se audiat quod indignus sit Christiani nomine aut caelesti praemio non aliter irascitur quam si adimeretur. Quid adimitur ne verbulo? Minime vero caeleste illud, sed terrestre illud adimitur, nempe existimari. Et quia hoc solum quaerimus, idcirco tantopere succensemus tamquam voto deiecti et fraudati debito. Numquam