minus fuit in orbe Christianae pietatis, numquam magnificentius quisque de se sensit et peius de socio. Homines hominibus, nationes nationibus impietatem obiiciunt, quod parum sint Christiani, quasi qui exprobrat extra eiusmodi esset probrum. Quid causae est? In obiiciendo non falluntur, in sentiendo de se falluntur. Omnes aeque sunt impii sed ad sua caeci. Aliena vident, seu non vident potius; tantum impetu affectus propelluntur.
Non desunt qui in calore contentionis illa obiectent: Christianior sum te; immo ego te. Ad ferrum accurrant et ibi se confodiant, videlicet, ut illuc eant ubi eis ostendetur de eo pugnasse quod ab utroque longissime aberat, et cum Christianitatis nomen ac prope umbram amiserimus, tamen alii de aliorum Christianitate testificantur, inquirunt, accusant, pronuntiant, addita capitis, famae, et fortunarum poena. Quomodo iudicant de re quam numquam ne per somnium quidem viderunt? An ipsi se pro censura utuntur et regula, ut quod ad normam illam non congruat reprobari oporteat, ut iam vitia sint vitae amussis? Scire id licet, nam cum virtus unica sit, vitia varia atque