Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/59

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

approbatus. Quippe, superbia integra et valida confirmat sua. Non idem potest in suis stabiliendis invalida natura; homines qui nihil mentis oculis viderent, corporum oculis robur lacertorum admirati sunt, cum animi essent in illis infirmissimi. Tum facta immania et cruentissimas fraudes laudarunt, vel quod sibi profuissent vel ex metu. Hinc ad illos delata imperia, principatus, dignitates, regimen in ceteros, ubi iuris mensura vis erat, et omnia licebant viribus, aut vafritiae, aut etiam crudelitati.

Plane ubi affectus totam possessionem animorum occuparant, violentissimus quisque tyrannidem invasit. Ita non optimus erat in pretio ob amorem virtutis, sed promptissimus ad nocendum, cum metuerent omnes iis rebus quas haberent quam virtutem cariores. Ergo partim quod interna non viderent, externa tantum suspicerent, partim quod se putarent iuvari, partim adulatione, in quam prona est adversum potentes multitudo, omne honorum, decoris, laudum, gloriae genus in facinora est