Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

peium et potentes populos ac principes inter se commiserunt diuturnis bellis et utrique calamitosis, non ultionis cupidine, sed eminendi. Cuius generis fuerunt bella gesta cum Pyrrho et Hannibale. Nimirum hinc nata sunt bella antiquissima. Haec sunt rei tam saevae ac detestandae semina et primordia, imperii, dominationis, praestantiae libido infinita.

Vetustissima omnium paene nominantur magis quam referuntur bella: Vexoris Aegyptii, et Tanais Scytharum regum, suscepta tantum ob gloriam, ob decus, atque imperium, non de vita. Adeo citius exeruit se superbia quam ratio et vis mentis, ut rudi adhuc mundo, nullis dum artibus aut inventis vitae profuturis, nullo virtutis sensu, non sapientiae, non opificiorum, iam honorem et gloriam captarent. Fuit quidem error ille humanarum mentium, quae se honorem laudemque consecuturas per hominum caedem sperarent.

Sed cum omnia paene vetustatis inventa sequentes aetates vel mutarint vel damnarint penitus tamquam rudia et incondita, error tamen ille ita in animis hominum insedit ut receptus sit prorsum ac