Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/63

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

dri coegit iis se bellis intricare in quibus ipse periit, et in extremum discrimen universam Belgicam adduxit, ex qua Mariae heredi ademta est a Ludovico Franciae rege Burgundia.

Tanta fuit stultae huius famae dulcedo, immo verius rabies, ut mulieres compulerit sexus et naturae suae oblitas, virili more armis se tegere et in proelia viros lacessere. Amazones, ex Scythia egressae, Thermodontem amnem et illam ponti oram occuparunt. Inde, vicinis bello aut perdomitis, aut diu et multum fatigatis, quod de virtute Atheniensium, sicut Lysias scribit, multa audivissent, ultro illuc sunt transgressae ad vires illorum tentandas, quo ipsarum nomen latius inclaresceret.

Praetextum est huic gloriae prorogatio finium ac imperii. Haec causa bellorum prope omnium Graecis, Romanis, Carthaginiensibus. Non poterant se domi regere, tot conflictati dissidiis, discessionibus, tumultibus, factionibus, bellis civilibus; alienos quaerebant quos