Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/64

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

regerent ut alios haberent in sua potestate qui se non habebant.

Quod et regibus non raro contingit ut cum vel pueri, vel adolescentes imperiti ac inexperti rerum et usus vitae, vel senes voluptarii, aleatores, fatui, uni domunculae gubernandae pares non sint, orbem concupiscant regendum et plures nationes habeant quam sciant nominare.

Quid aliud fuit imperium potentibus nationibus nisi causa maximorum vitiorum, et impunitorum, et ad extremum armorum vel civilium vel externorum, sub quibus miserrime conciderent, vel funditus extirparentur, vel foedissime servirent paulo antea tot gentium domini?

Et principum singulis quid aliud est latum imperium quam vel cura iugis et gravissima si bene fungantur suo munere, vel paratissimum discrimen si sine negligentes? Quam aperte naturam integram prava malitia corrupit, et depravata opinio integritatem iudicii sustulit! Nam quid aliud est regere