Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/81

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

in Christiana gente quotidie turbas designet! Consultum volunt honori; nihil dicunt se esse sollicitos quo sit loco pecunia aut vita, modo honor sit in tuto. Honori bonam mentem, honori pietatem et Deum posthabent, ut ille qui moriturus rogavit sacerdotem quem in modum vellet se mori, demisse ut Christianum an elate ut honestum equitem? Satisfaceretne Christo an honori?

Quis furor est iste honoris tanti facere voculam unam, vel nutum, vel tacitam cogitationem, momentaneam, unius aut alterius imperiti stulte iudicantis? Nam esse stultitiam apparebit si declaravimus quid tandem honorem isti vocent. Honorem enim esse censent significationem omnem rei quae pro bona habetur in animi aut corporis dotibus, vel in iis rebus quae fortunae potestati subduntur, denique earum omnium quibus pretium aliquod fecit humana aestimatio, quasi vero id sit virtutis et bonorum omnium praemium agnosci ab aliis. Omnis contrarium rerum significatio pro ignominia habetur, et ira excitatur tamquam ad occursum contemptus ut rem in-