Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/80

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

cium unius agit, aliorum altissime securus. Omnes hi, non humano sed ferarum more ac modo, pro cibo in medio posito ruunt, pugnant, lacerant, saeviunt invicem. Est suus cuique cupiditati cibus quidquid illa expetit. Superbus vero, unde praecipua et largissima discordiarum materia dimanat, honori semper ut proprio suo et peculiari pabulo inhiat. Is est ipsi pastus suavissimus, immo vero hoc solo se sustentat. Ita nondum adeptus quaerit anxie et nactus exultat; et frustratus dolet ac uritur, et ei qui impedimento fuit irascitur remque ultione dignam censet. Quo fit ut numquam sit a discordiis et inimicitiis quies ubicumque multis rebus impositum est honoris nomen et pretium.

Quippe fiunt homines primum superbi atque ambitiosi, hinc contentiosi, vehementes, iracundi, avidi ultionis. Fieri enim nequit ut cum quisque maxima concupiscat, tantum consequatur quantum concupivit; igitur frustratus desideriis, aliorum quietem interturbat, per quos ipse factum iudicat quominus voti fieret compos. Hoc honoris nomen, immane dictu quantas