sisse, sibilasse, corrugasse nasum, exporrexisse frontem, contraxisse, aspexisse, bis transisse ante ostium, flexisse vultum, porrexisse manum, extendisse digitum, ostendisse unguem medium, etiam spectasse lapsum, ubi, quando, quamdiu, quemadmodum, apud quos; omnia censuram subeunt ad subsellia iracundiae insitne honor an contemptus. His omnibus, tam leviculis, maximae quoque et diuturnitate atque officiis confirmatissimae concordiae possunt diffringi et ex amicissimis capitales fieri inimici.
O miserum humanum genus! Quis fuit ille tam crudelis tibi hostis, qui te vanissima haec edocuit, praeteritis tam multis magnis et admirabilibus profuturis, immo necessariis vitae quae ignoras? Nondum qui sit caelorum et siderum cursus, quae stirpibus et animantibus natura, quae corporibus tuis profutura, quae noxia novisti, non quae virtutis et honesti ratio, non quem in finem es natus, et quae sit ad ilium via didiceras, cum iam his adeo nocituris tantam ponere operam vacarat.
Superbia effecit ut optimi et videamur nobis