LIBER SECUNDUS
QUAM INHUMANITER HOMINES EXERCENT DISCORDIAS
Discordias suscepimus, alias vafre ac malitiose plerasque omnes stulte ac
pueriliter, sed omnes tamen inhumanissime et ex diaboli arte exequimur
atque exercemus. Odii sunt, quemadmodum in superioribus diximus, fontes
duo, invidia et ira. Invidia degener est, meticulosa, plebeia, nec audet caput
exerere, et cum non minus nocere cupiat quam ira, tamen eam de se habet
existimationem ut aspectum hominum fugiat tamquam probrosa, immo
abominanda. Itaque nihil accuratius celat invidus quam invidiam, quod
turpe ac foedum habeatur invidere. Videlicet, quisquis alteri invidet et illum
superiorem tacite confitetur et se parum suis bonis confidere. Nemo enim, ut
praeclare est apud Ciceronem, qui suis confidit bonis alienis umquam invidet.
Tametsi invidia, quantumcumque sese studeat occulere, tamen ita exedit praecordia et contabefacit universum corpus ut in vultu existat notabili quodam