mur audiendo. Merito queritur Demosthenes sumpsisse sibi Aeschinem favorabiliorem in dicendo et plausibiliorem partem, nempe vituperandi, sibi difficiliorem relictam et quam minus auditores praeferant, laudandi et quidem sui.
Iam simulacra pugnarum praecipuae cuiusdam sunt in spectaculis voluptatis. Olim gladiatores in arena, venationes, naumachia, athletae, nunc militaria exercitamenta, certamina poetarum vel oratorum, disputationes in scholis, quibus homines intersunt litterarum prorsum ignari, iurantque singularem se ex illis voluptatem capere, nempe ex pugnae imagine, nam verborum nihil intelligent. In quo docti homines flagitiose peccant, qui illam de se hominibus imperitis praebent voluptatem, quos illi etiam iam, si Deo placet, non solum ut spectatores ad sua certamina admiserunt, sed ut arbitros et iudices, ut indignitati nihil sit relictum quo crescat.
LIBRI PRIMI FINIS.