quantum ira virium et facultatis habet.
Civitatum atque humanorum conventuum institutores ac rectores, cum nulla re facilius quam iniuriis, ira, ultione, hoc est, discordia, coetus congregationesque hominum viderent dissolvi posse, et experimentis deprehendissent solere, coagmentari autem conservarique consensu et concordia, optimum factu sunt rati legibus latis et iudiciis constitutis, de hominum inter se iniuriis cognoscere, ut et poena deterrerent multos a facienda iniuria, et aequitate cohiberent ab ultione iratos, qui intelligerent paratam esse iure ac aequitate ultionem, ut liceret sibi suas iniurias persequi, primum tuto et sine retaliatione ultionis, hinc cum levi dispendio fortunarum aut quietis, tum etiam cum aliqua opinione boni et moderati civis. Et ad coercendos motus animi impotentes periculum ostenderunt ei qui non iure et legibus, sed ipse manu sua iniuriam reposuisset.
Ergo, sicut corrupta corporis nostri natura effectum est ut medicina, quae alioqui in hoc fuisset intenta quemadmodum sanitas conservari et vita longissime produci posset, nunc tota est in mor