emat.
Mirabantur olim Seneca et alii sapientiae professores tria fora vix sufficere urbi Romae; atqui erant illi ethnici, civitas amplissima, sedes imperii totius orbis. Nunc, quod est in Christiana gente tam frigidum oppidulum cui duo sufficiant? Brugis vivo, urbe non perinde ut alias opulenta et frequenti, populo mansuetissimo ac civilissime educato, et tamen hic quinque sunt fora, nec omnino muta aut deserta.
Nec satis fuit leges esse de litibus olim inter gentiles, nunc inter profanos constitutas, etiam sacri atque initiati homines litigant, et forum habent, et formulas, et accusationes, et testes, et iudicem, et lictorem, et carcerem, et carnificem, et gladium, et ignem, et venenum. Sacerdotes illius Christi, qui cum esset omnium Dominus, iudex vivorum et mortuorum, tamen roganti cuidam ut fratrem iuberet hereditatem secum partiri, respondit, O homo, quis me iudicem constituit inter vos?
Sed nec tot leges, tot fora, tot iudices cuncti tantum habent virium ut morbum tollant. Tantum premunt ne se proferat. Neque enim iudi-