ciuis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit : nam
si ideo inritum factum sit testamentum, quod puta ciuitatem[1]
uel etiam libertatem testator amisit, aut is in adoptionem se[2]
dedit (et) mortis tempore in adoptiui patris potestate fuit, non[3]
potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessio-
nem petere. §148 (Qui igitur) secundum tabulas testamenti quae[4]
aut statim ab initio non iure factae sint, aut iure factae post-
ea ruptae uel inritae erunt, bonorum possessionem accipi-[5]
unt, si modo possunt hereditatem optinere, habebunt bono-[6]
rum possessionem cum re; si uero ab iis auocari hereditas
potest, habebunt bonorum possessionem sine re. §149 nam si
quis heres iure ciuili institutus sit uel ex primo uel ex poste-
riore testamento, uel ab intestato iure legitimo heres sit, is
potest ab iis hereditatem auocare; si uero nemo || sit alius pg. 92
iure ciuili heres, ipsi retinere hereditatem possunt, nec ul|lum[7]
ius aduersus eos habent ――――― legi|timo iure defi-
ciuntur ――――――――――――| quoque notauimus,
etiam legitim ―――――――| potiores scripti habentur,[8]
uelut si ideo non iure | factum sit testamentum, quod familia non
uenierit, aut nun|cupationis uerba testator locutus non sit:
――|――――― petant hereditatem ―――――――――――[9]
――| ex constitutione ―――――――――――――――――
§150 ―| ueri ―――――― Iulia ――――――――――――
―| possessores ―――――――――――――――――――
e|a lege bona caduca fiunt et ad populum deferri | iubentur,
si defuncto nemo ――――――――.
- ↑ factum sit Inst., fic ? C, conf. etiam Ca pag. 268 uers. 13 || testamentum] conf. Ca pag. 307 uers. 26 || puta C (uix Gaianum), om. Inst., postea Goeschen
- ↑ aut is] uut his C, aut quia Inst. (probabilius)
- ↑ et Inst., om. C || fuit C, sit Inst.
- ↑ ( ) exempli gratia additum est
- ↑ nuptae C
- ↑ modo C, eo modo Lachmann
- ↑ 15 — 18 sensu, non ductibus, talia fere uidentur commendari: nec ullum ius aduersus eos habent, qui bona defuncti possident (hoc enuntiatum relatiuum fortasse propter homoeoteleuton in C intercidit), etsi scripti legitimo iure deficiuntur; aliquando tamen, ut supra (§§ 120. 121) quoque notauimus, etiam legitimis (legitimus? C) .......... (quocumque gradu sint ad codicis C ductus parum apte quadret) potiores etc.; ceterum conf. Ca
- ↑ scribiti? C
- ↑ proxima post sit Kruegero ad sensum et, quoad fieri potest, ad litterarum umbras (conf. Ca) ita fere suppleri uidentur posse: cum, si ab intestato petant hereditatem, exceptione doli mali | ex constitutione imperatoris Antonini legitimi remo|ueri possint. (§ 150) Sane (ad codicis Cn ductus Namque lectio e. g. propius accedat) lege Iulia scriptis non aufertur hereditas, si bonorum | possessores ex edicto constituti sint. nam ita demum e|a lege bona caduca fiunt et ad populum deferri | iubentur, si defuncto nemo heres uel bonorum possessor (in Cn fuerit h u b p) existat.