Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/99

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §143-147
―― 67 ――


     menta rescinderentur eo tempore quo renouari non possent.[1]
     §144[§ 1] Posteriore quoque testamento quod iure factum est, superius[2]
     rumpitur; nec interest, an extiterit aliquis ex eo heres, an[3]
     non extiterit: hoc enim solum spectatur, an existere potuerit.
     ideoque si quis ex posteriore testamento quod iure factum
     est, aut noluerit heres esse, aut uiuo testatore, aut post mor-
     tem eius, antequam hereditatem adiret, decesserit, aut per
     cretionem exclusus fuerit, aut condicione sub qua heres in-[4]
     stitutus est defectus sit, aut propter caelibatum ex lege Iulia
     summotus fuerit ab hereditate: quibus casibus pater familias[5]
     intestatus moritur: nam et prius testamentum non ualet,
     ruptum a posteriore, et posterius aeque nullas uires habet,
     cum ex eo nemo heres extiterit. §145[§ 2] Alio quoque modo testa-
     menta iure facta infirmantur, ueluti (cum) is qui fecerit testa-[6]
     mentum, capite deminutus sit: quod quibus modis accidat,[7]
     primo commentario relatum est. §146[§ 3] hoc autem casu in||rita fieri       pg.91
     testamenta dicemus, cum alioquin et quae rumpuntur, inrita[8]
     fiant, (et quae statim ab initio non iure fiunt, inrita sint; sed[9]
     et ea quae iure facta sunt et postea propter capitis deminutionem[10]
     inrita fiunt,) possunt nihilo minus rupta dici: sed quia sane[11]
     commodius erat singulas causas singulis appellationibus di-
     stingui, ideo quaedam non iure fieri dicuntur, quaedam iure[12]
     facta rumpi uel inrita fieri.
§147[§ 4]      Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta quae
     uel ab initio non iure facta sunt uel iure facta postea inrita
     facta aut rupta sunt: nam si septem testium signis signata[13]
     sint testamenta, potest scriptus heres secundum tabulas bo-[14]

     norum possessionem petere, si modo defunctus testator et[15]


  1. §144. fere = Inst. 2, 17, 2
  2. §145. usque ad 16 primo = Inst 2, 17, 4 || primo commentario] 1, 159 — 162
  3. §146. = Inst. 2, 17, 5.
  4. §147. fere = Inst. 2, 17, 6

  1. eo] eos C
  2. facturum C (conf. Ca pag. 306), perfectum Inst.
  3. ex eo heres C, heres ex eo Inst.
  4. cretionem] ceptionem C || institutus Inst., istitutus C
  5. quibus Cn, in his Inst. (ut orationis hiatum euitarent?); fortasse nam (uers. 11) potius delendum est
  6. infirmantur Inst., infirmatur Cn || ueluti cum is Inst., uelutis C
  7. capite deminutus Inst., k d a Cn, conf. Ca pag. 275 || accidat C, accidit Inst.
  8. dicemus C, dicuntur Inst.
  9. 18 — 20 ( ) additum ex Inst. || sint] sunt Inst.
  10. sunt et] sunt Inst.
  11. posset (conf. Ca pag. 284 et pag. 301) nihilo minus rupta dici Cn, possumus nihilo minus rupta dicere Inst.
  12. fieri C, facta Inst.
  13. aut] ut? C
  14. sint testamenta C, sunt Inst. || tabulas Cn, tabulas testamenti Inst.
  15. petere C, agnoscere Inst. || testator C, om. Inst.