Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/102

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
II §154-158
―― 70 ――


     heredem quam ipsum testatorem contingat; quamquam apud
     Fufidium Sabino placeat eximendum eum esse ignominia,
     quia non suo uitio sed necessitate iuris bonorum uenditionem
     pateretur; sed alio iure utimur. §155[§ 1] pro hoc tamen incommodo
     illud ei commodum praestatur, ut ea quae post mortem pa-[1]
     troni sibi adquisierit, siue ante bonorum uenditionem siue
     postea, ipsi reseruentur; et quamuis pro portione bona uenie-[2]
     rint, iterum ex hereditaria causa bona eius non uenient, nisi
     si quid ei ex hereditaria causa fuerit adquisitum, || uelut si[3]       pg.94
     ♱ Latinus adquisierit, locupletior factus sit; cum ceterorum
     hominum, quorum bona uenierint pro portione, si quid post-
     ea adquirant, etiam saepius eorum bona uenire solent. §156[§ 2] Sui[4]
     autem et necessarii heredes sunt uelut filius filiaue, nepos[5]
     neptisue ex filio, (et) deinceps ceteri qui modo in potestate mo-[6]
     rientis fuerunt: sed uti nepos neptisue suus heres sit, non[7]
     sufficit eum in potestate aui mortis tempore fuisse, sed opus[8]
     est ut pater quoque eius uiuo patre suo desierit suus heres[9]
     esse aut morte interceptus aut qualibet ratione liberatus[10]
     potestate; tum enim nepos neptisue in locum sui patris suc-[11]
     cedunt. §157[§ 3] Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia do-[12]
     mestici heredes sunt et uiuo quoque parente quodammodo[13]
     domini existimantur; unde etiam si quis intestatus mortuus[14]
     sit, prima causa est in successione liberorum: necessarii uero
     ideo dicuntur, quia omni modo, (siue) uelint siue (nolint,[15]

     tam) ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. §158[§ 4] sed his[16]


  1. §155. usque ad 7 quamuis fere = Inst. 2, 19, 1
  2. §156. = Inst. 2, 19, 2
  3. §157. = Inst. 2, 19, 2
  4. §158. usque ad pag. 71, 2 bona = Inst. 2, 19, 2

  1. patroni C, patroni sui Inst.
  2. pro portione Heise, proptercontractione C, conf. Ca pag. 288
  3. 9 — 10 expectes uelut si ex bonis Latini defuncti locupletior etc.; Savigny coniecit uelut si (ex eo quod) Latinus adquisierit, locupletior etc.
  4. eorum abundat (soleant Goeschen) || uenieri C
  5. et Inst., ut C || uelut Cn, ueluti Inst. || filiaue C, filia Inst.
  6. neptisue C, neptisque Inst. || et Inst., om. C || ceri C, ceteri liberi Inst.
  7. fuerunt C, fuerint Inst. || uti C, ut Inst. || suos heres sit Cn, sui heredes sint Inst.
  8. eum C, eum eamue Inst.
  9. quoque C, om. Inst.
  10. qualibet C, qualibet alia Inst.
  11. tum C, tunc Inst. || sui patris succedunt C, patris sui succedit Inst.
  12. domestici Inst., domnestici C
  13. parente C, patre Inst. || quodammodo Inst., quod ad modo Cn
  14. si quis intestatus mortuus Inst., si quis intestatus mor si quis intestatus 'tus C (uerbis nonnullis per errorem bis scriptis, sed errore per uncinum indicato), conf. Ca
  15. siue uelint siue nolint tam Inst., uelintue C
  16. testamento Inst., testat modo Cn, conf. Ca pag. 277.