Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/103

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §158-164
―― 71 ――


     praetor permittit abstinere se ab hereditate, ut potius pa-[1]
     rentis bona ueneant. §159 idem iuris est et (in) uxoris per-
     sona quae in manu est, quia filiae loco est, et in nuru quae
     in manu filii est, quia neptis loco est. §160 quin etiam simi-
     liter abstinendi potest||atem facit praetor etiam ei qui in[2]       pag.95
     causa mancipii est, (si) cum libertate heres institutus sit,[3]
     quamuis necessarius, non etiam suus heres sit, tamquam ser-[4]
     uus. §161[§ 1] Ceteri qui testatoris iuri subiecti non sunt, extranei here-
     des appellantur: itaque liberi quoque nostri qui in potestate
     nostra non sunt, heredes a nobis instituti [sicut] extranei ui-[5]
     dentur; qua de causa et qui a matre heredes instituuntur,[6]
     eodem numero sunt, quia feminae liberos in potestate non[7]
     habent. serui quoque, qui cum libertate heredes instituti[8]
     sunt et postea a domino manumissi, eodem numero habentur.
     §162[§ 2] Extraneis autem heredibus deliberandi potestas data est de[9]
     adeunda hereditate uel non adeunda. §163[§ 3] sed siue is cui absti-
     nendi potestas est, inmiscuerit se bonis hereditariis, siue is[10]
     cui de adeunda (hereditate) deliberare licet, adierit, postea[11]
     relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi si minor[12]
     sit annorum XXV: nam huius aetatis hominibus, sicut in cete-[13]
     ris omnibus causis deceptis, ita etiam si temere damnosam[14]
     hereditatem susceperint, praetor succurrit. scio quidem
     diuum Hadrianum etiam maiori XXV annorum ueniam dedisse,[15]
     cum post aditam hereditatem grande aes alienum quod aditae
     hereditatis tempore latebat, apparuisset.[16]       ||

§164      Extraneis heredibus solet cretio dari, id est finis de-       pg.96


  1. §161. usque ad 13 habent = Inst. 2, 19, 3; ad reliqua conf. Inst. 2, 19, 3
  2. §162. = Inst. 2, 19, 5
  3. §163. = Inst. 2, 19, 5.

  1. permittit Cn, permittit uolentibus Inst. || hereditate Inst., heredi Cn, conf. Ca pag. 270 uers. 1 seqq. et uers. 29
  2. potestatem] post | autem Cn, conf. Ca pag. 289 et pag. 304
  3. ante mancipii in Cn addita est glossa id est mancipato || libertate Huschke, liberet? Cn, conf. Ca pag. 276
  4. quamuis Huschke, cum C, conf. Ca pag. 297 inf.
  5. heredes] conf. Ca pag. 269 || sicut extranei C, extranei heredes Inst.; sicut deleuit Mommsen
  6. a matre heredes Cn, heredes a matre Inst.
  7. liberos in potestate C, in potestate liberos Inst.
  8. libertate] liberiet C, conf. Ca pag. 276
  9. data est Cn, est Inst.
  10. immiscuerit Inst., inmisuerit C || hereditaris C, hereditatis codices Inst. || is cui] isui C, extraneus cui Inst.
  11. hereditate Inst., om. C (conf. Ca pag. 270 uers. 27)
  12. nisi si C, nisi Inst.
  13. annorum Cn, annis Inst. || hominibus Inst., hominibus permissum est Cn
  14. etiam C, et Inst.
  15. annorum Cn, annis Inst.
  16. apparuisset C, emersisset Inst.