Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/107

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §181-187
―― 75 ――


     heres extiterit pupillus et intra pubertatem decesserit, sub-
     stitutum uocamus, separatim in inferioribus tabulis scribi-[1]
     mus, easque tabulas proprio lino propriaque cera consigna-
     mus, et in prioribus tabulis cauemus, ne inferiores tabulae
     uiuo filio et adhuc inpubere aperiantur. sed longe tutius est[2]
     utrumque genus substitutionis [separatim] in inferioribus ta-[3]
     bulis consignari, quod si ita [consignatae uel] separatae fuerint[4]
     substitutiones, ut diximus, ex priore potest intellegi in altera[5]
     [alter] quoque idem esse substitutus. || §182[§ 1] Non solum autem here-[6]       pg.101
     dibus institutis inpuberibus liberis ita substituere possumus,[7]
     ut si ante pubertatem mortui fuerint, sit is heres quem nos[8]
     uoluerimus, sed etiam exheredatis: itaque eo casu si quid[9]
     pupillo ex hereditatibus legatisue aut donationibus propin-
     quorum adquisitum fuerit, id omne ad substitutum pertinet.[10]
     §183[§ 2] Quaecumque diximus de substitutione inpuberum liberorum,[11]
     uel heredum institutorum uel exheredatorum, eadem etiam
     de postumis intellegemus. §184[§ 3] Extraneo uero heredi instituto[12]
     ita substituere non possumus, ut si heres extiterit et intra[13]
     aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit; sed hoc solum[14]
     nobis permissum est, ut eum per fideicommissum obligemus,[15]
     ut hereditatem nostram totam uel (pro) parte restituat; quod[16]
     ius quale sit, suo loco trademus.
§185      Sicut autem liberi homines, ita et serui, tam nostri[17]
     quam alieni, heredes scribi possunt. §186 Sed noster seruus
     simul et liber et heres esse iuberi debet, id est hoc modo
     stichvs servvs mevs liber heresqve esto, uel heres liberqve
     esto: §187 nam si sine libertate heres institutus sit, etiamsi postea[18]

     manumissus fuerit a domino, heres esse non potest, quia


  1. §182. fere = Inst. 2, 16, 4
  2. §183. = Inst. 2, 16, 4
  3. §184. fere = Inst. 2, 16, 9 || suo loco] §§ 248 seqq.

  1. tabuli C
  2. tutius] utius C
  3. 6 separatim et 7 consignatae uel uerba deleuit Mommsen
  4. quod] quae Cn, conf. Ca pag. 294 inf. || si ita] sita C
  5. substitutone C1 || ex] et C
  6. alter deleuit Goeschen || autem Inst., aut C, conf. Ca pag. 257
  7. possimus Cn
  8. ut C cum deterioribus ex Institutionum codicibus, ut et Inst. codd. meliores || is heres C, eis heres is Inst.
  9. exheredatis Inst., exhereditatis C (conf. Ca pag. 267 uers. 20 et pag. 270 uers. 20)
  10. omne ad Inst., omine ab C || pertinet C, pertineat Inst. codd. meliores
  11. liberorum Inst., liberum C
  12. intellegemus Cn, intellegimus Inst. || uero Cn, uero uel filio puberi Inst.
  13. possum C, conf. Ca pag. 278
  14. heres sit Cn, sit heres Inst.
  15. per Inst., pro Cn
  16. nostram ex nostrum correctum C1 || totam C, uel totam Inst. (fortasse rectius) || pro Inst., om. C
  17. et ex set correctum C1
  18. esto] estesto Cn, conf. Ca pag. 266.