Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/108

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
II §187-192
―― 76 ――


     institutio in persona eius non constitit; ideoque licet aliena-[1]
     tus sit, non potest iussu domini noui cernere hereditatem.
     §188[§ 1] cum libertate uero heres || institutus siquidem in eadem causa[2]       pg.102
     durauerit, fit ex testamento liber et inde necessarius heres:[3]
     si uero ab ipso testatore manumissus fuerit, suo arbitrio[4]
     hereditatem adire potest; quodsi alienatus sit, iussu noui[5]
     domini adire hereditatem debet, qua ratione per eum domi-[6]
     nus fit heres: nam ipse neque heres neque liber esse potest.[7]
     §189[§ 2] Alienus quoque seruus heres institutus si in eadem causa
     durauerit, iussu domini hereditatem adire debet; si uero[8]
     alienatus ab eo fuerit aut uiuo testatore aut post mortem
     eius, antequam cernat, debet iussu noui domini cernere:
     si uero manumissus est, suo arbitrio adire hereditatem po-[9]
     test. §190 Si autem seruus alienus heres institutus est uulgari
     cretione data, ita intellegitur dies cretionis cedere, si ipse[10]
     seruus scierit se heredem institutum esse, nec ullum inpe-[11]
     dimentum sit, quominus certiorem dominum faceret, ut illius
     iussu cernere possit.
§191[§ 3]      Post haec uideamus de legatis. quae pars iuris extra
     propositam quidem materiam uidetur: nam loquimur de his
     iuris figuris, quibus per uniuersitatem res nobis adquirun-[12]
     tur: sed cum omni modo de testamentis deque heredibus[13]
     qui testamento instituuntur, locuti sumus, non sine causa[14]
     sequenti loco || poterit haec iuris materia tractari.[15]       pg.103
                  [de legatis.]
§192      Legatorum itaque genera sunt quattuor: aut enim per
     uindicationem legamus aut per damnationem aut sinendi

     modo aut per praeceptionem.


  1. §188. inde ab 3 heres = Inst. 2, 14, 1
  2. §189. fere = Inst. 2, 14, 1
  3. §191. = Inst. 2, 20 pr.

  1. persona eius] personae Cn, conf. Ca pag. 264 || constit C
  2. eadem Inst., ea C (conf. Ca pag. 262 uers. 22)
  3. durauerit C, manserit Inst. || et inde necessarius heres C, heresque necessarius Inst.
  4. ab ipso C, a uiuo Inst.
  5. hereditatem adire C, adire hereditatem Inst. || sit C, fuerit Inst.
  6. domini Inst., domin C || qua Cn, et ea Inst.
  7. ipsae ? C, ipse alienatus Inst. || heres neque liber Cn, liber neque heres Inst.
  8. domini C, eius domini uel domini eius Inst. || hereditatem adire Cn, adire hereditatem Inst.
  9. si uero C, at si Inst. || 13 — 14 potest. si autem Goeschen, aut potest autem aut potesi autem mihi in C apparuit; possis etiam haec temptare: potest. at (si) (conf. Ca pag. 257 uers. 18)
  10. intellegitur] igitur C (conf. Ca pag. 271 uers. 30)
  11. instiutum C
  12. per Inst., pro C
  13. omnimodo C, omnino Inst. (codices plurimi)
  14. instituuntur Inst., instituunt C
  15. poterit C, potest Inst.