Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/128

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III § 12-16
―― 96 ――


     si agnatus proximus hereditatem omiserit, uel antequam[1]
     adierit, decesserit, sequentibus nihil iuris ex lege conpetit.
     §13 Ideo autem non mortis tempore quis proximus fuerit requiri-[2]
     mus, sed eo tempore quo certum fuerit aliquem intestatum
     decessisse, quia si quis testamento facto decesserit, melius[3]
     esse uisum est tunc requiri proximum, cum certum esse[4]
     coeperit neminem ex eo testamento fore heredem. §14 Quod ad[5]
     feminas tamen attinet, in hoc iure aliud in || ipsarum here-[6]       pg.129
     ditatibus capiendis placuit, aliud in ceterorum bonis ab[7]
     his capiendis: nam feminarum hereditates proinde ad nos[8]
     agnationis iure redeunt atque masculorum, nostrae uero
     hereditates ad feminas ultra consanguineorum gradum non
     pertinent; itaque soror fratri sororiue legitima heres est,
     amita uero et fratris filia legitima heres esse (non potest; so-[9]
     roris autem nobis loco est) etiam mater aut nouerca quae per
     in manum conuentionem apud patrem nostrum iura filiae[10]
     nacta est. §15[§ 1] Si ei qui defunctus erit, sit frater et alterius[11]
     fratris filius, sicut ex superioribus intellegitur, frater potior[12]
     est, quia gradu praecedit: sed alia facta est iuris interpre-[13]
     tatio inter suos heredes. §16 quodsi defuncti nullus frater extet,
     (sed) sint liberi fratrum, ad omnes quidem hereditas perti-[14]
     net; sed quaesitum est, si dispari forte numero sint nati, ut[15]
     ex uno unus uel duo, ex altero tres uel quattuor, utrum in[16]
     stirpes diuidenda sit hereditas, sicut inter suos heredes iuris
     est, an potius in capita: iam dudum tamen placuit in capita[17]

     diuidendam esse hereditatem; itaque quotquot erunt ab utra-[18]


  1. §15. ex superioribus] §§ 8. 11.

  1. agnatus C, heredes B, heredem Ve et Vi || hereditatem omiserit uel antequam Cn, omiserit uel antequam hereditatem Coll.
  2. fuerit] erit C et Coll.
  3. quia Cn, quam Coll.
  4. tunc Coll., tuncetiis? C
  5. eo om. B et Vi || fore heredem Cn, heredem fore Coll. || quod] qui B, quedam Vi
  6. in hoc C, hoc Coll.
  7. placuit C, placet Coll. || bonis C, om. Coll.
  8. nam C, nam et Coll. || hereditates Coll. et fortasse Cn (in quo tamen fortasse quidem hereditates uel quoque hereditates extitit) || at nos C, om. Coll.
  9. legitima C, om. Coll. || 14-15 ( ) additum ex Coll.
  10. iura C, ius Coll.
  11. nancta? C (conf. Ca), cuncta B et Ve, iuncta Vi || ei qui C, quis Coll. | sit] aut si aut st C, si sit Coll.
  12. potior Coll., prior C
  13. facta est C, facta Coll.
  14. sed Coll., om. C (conf. Ca pag. 300 uers. 17)
  15. forte numero sint C, numero sint forte Coll. || ut C, om. Coll.; uelut(i) Boecking (conf. Ca pag. 311 uers. 21)
  16. ex altero C, et ex altero Coll. || uel quattuor C, aut quattuor Coll.
  17. tamen C, autem Coll.
  18. esse Cn, om. Coll.