Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §8-12
―― 95 ――


     parentis sui locum succedere, conueniens esse uisum est non[1]
     in capita, sed (in) stirpes hereditatem diuidi, ita ut filius[2]
     partem dimidiam hereditatis ferat et ex altero filio duo plu-[3]
     resue nepotes alteram dimidiam; item si ex duobus filiis ne-
     potes extent, ex altero filio unus forte uel duo, ex altero tres[4]
     aut quattuor, ad unum aut ad duos dimidia pars pertineat[5]
     et ad tres aut quattuor altera dimidia.[6]
§9      Si nullus sit suorum heredum, tunc hereditas pertinet ||[7]
     ex eadem lege xii tabularum ad agnatos. §10[§ 1] Vocantur autem[8]       pg.123
     agnati qui legitima cognatione iuncti sunt: legitima autem
     cognatio est ea quae per uirilis sexus personas coniungitur:[9]
     itaque eodem patre nati fratres agnati sibi sunt, qui etiam con-[10]
     sanguinei uocantur, nec requiritur an etiam matrem eandem[11]
     habuerint; item patruus fratris filio et inuicem is illi agna-[12]
     tus est; eodem numero sunt fratres patrueles inter se, id[13]
     est qui ex duobus fratribus progenerati sunt, quos plerique[14]
     etiam consobrinos uocant; qua ratione scilicet etiam ad plu-[15]
     res gradus agnationis peruenire poterimus. §11[§ 2] Non tamen omni-
     bus simul agnatis dat lex xii tabularum hereditatem, sed[16]
     his qui tum cum certum est aliquem intestatum decessisse,[17]

     proximo gradu sunt. §12 Nec in eo iure successio est: ideoque


  1. §10. inde ab 12 itaque fere = Inst. 3, 2, 1
  2. §11. fere = Inst. 3, 2, 1.

  1. parentis C et Inst., patris Coll.
  2. in stirpes Coll. et Inst., stirpes C hereditatem Vi et Inst., hereditates C (conf. Ca pag. 270 uers. 29), hereditatis B et Ve || ita C, om. Coll. et Inst. notabili consensu
  3. artem dimidiam C et Inst., dimidiam partem B et Vi et Ve (post emendationem, partem omittit Ve ante emendationem) || ferat C, fruat B, fuerat Ve et Vi, habeat Inst. || et C et Inst., om. Coll.
  4. extent Polenaar, extent et C et Coll., extant et Inst. || filio C et Coll., om. Inst. || uel duo Cn, aut duo Inst., uel Coll.
  5. 6 ad unum - 7 quattuor C et Inst., om. Coll. || unum Inst., unium Ca || ad duos C et Institutionum codices deteriores, duos Institutionum codices meliores || dimidia ex dimidiam correctum C || pertineat et Cn, pertinet Inst.
  6. aut quattuor C, uel ad quattuor Inst.
  7. ante Si rubricam DE AGNATIS addit Coll.
  8. ex C, et B, et ex Vi || ad agnatos uocantur Coll., adgnatosuouocantur C
  9. est ea Cn, hoc est Coll. || per uirili sexu B, ex uirili sexu Vi, purilis sexsus C|| personas] persona Cn et B, personae Vi || 11-13 suppletum ex Coll. et ex Inst.
  10. sibi] uisi Coll. || qui etiam Coll., qui et Inst.
  11. an etiam C et Inst., an Coll. || matrem eandem C et Coll., eandem matrem Inst.
  12. patrus C
  13. inter se C et Coll., om. Inst.
  14. progenerati C et Coll., procreati Inst.
  15. scilicet C et Coll., om. Inst.
  16. agnatis Coll. et Inst., agnatiis C || XII tabularum Cn et Coll., om. Inst. cum Epit.
  17. qui Coll. et Inst., quibus C || tum cum C, tunc Coll., tunc .... cum Inst. (inuerso simul uerborum ordine) || intestatum C et Inst., intestato Coll. || decessisse C et Inst. et Ve, decessisset B et Vi.