Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/132

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §35-41
―― 100 ――


     possit. §37 Idem iuris est, si intestato aliquo mortuo suus heres
     no|luerit petere bonorum possessionem, contentus legitimo[1]
     iure――|et agnato conpetit quidem bonorum possessio, sed
     sine re, quia euinci hereditas a suo herede potest. et [illud][2]
     conuenienter, si ad agnatum iure ciuili pertinet hereditas et[3]
     is adierit hereditatem, sed bonorum possessionem petere no-[4]
     luerit, et si [quis ex proximis] cognatus petierit, sine re habe-[5]
     bit bonorum possessionem propter eandem rationem. §38[§ 1] Sunt
     et alii quidam similes casus, quorum aliquos || superiore       pg.135
     commentario tradidimus.
§39[§ 2]      Nunc de libertorum bonis uideamus. §40[§ 3] Olim itaque lice-
     bat liberto patronum suum inpune testamento praeterire:[6]
     nam ita demum lex xii tabularum ad hereditatem liberti uo-
     cabat patronum, si intestatus mortuus esset libertus nullo[7]
     suo herede relicto: itaque intestato quoque mortuo liberto,[8]
     si is suum heredem reliquerat, nihil in bonis eius patrono[9]
     iuris erat; et siquidem ex naturalibus liberis aliquem suum[10]
     heredem reliquisset, nulla uidebatur esse querella; si uero[11]
     uel adoptiuus filius filiaue uel uxor quae in manu esset, sua
     heres esset, aperte iniquum erat nihil iuris patrono super-[12]
     esse. §41[§ 4] qua de causa postea praetoris edicto haec iuris iniqui-[13]
     tas emendata est: siue enim faciat testamentum libertus, iu-[14]
     betur ita testari, ut patrono suo partem dimidiam bonorum[15]
     suorum relinquat, et si aut nihil aut minus quam partem di-[16]
     midiam reliquerit, datur patrono contra tabulas testamenti
     partis dimidiae bonorum possessio; si uero intestatus moria-
     tur suo herede relicto adoptiuo filio (uel) uxore quae in manu[17]

     ipsius esset, uel nuru quae in manu filii eius fuerit, datur[18]


  1. §38. superiore commentario] 2, 119. 148 seq.
  2. §39. = Inst. 3, 7 pr.
  3. §40. fere = Int. 3, 7 pr.
  4. §41. fere = Inst. 3, 7, 1.

  1. 2-3 suppleuit Hollweg, qui 3 iure: nam | et agnato temptauit; Mommsen futurum mauult ueluti iure: id si fi|et, agnato; Krueger de scilic|et ita cogitauit, ut simul transponendum esset hoc aduerbium post contentus
  2. a] aᵱ C, conf. Ca pag. XXX adnot. d) || illud in suspicionem uocauit Goeschen; e. g. de et illud conuenien(s inueni)tur cogitat Krueger
  3. conuenientur C
  4. is ex his correctum? C || sed] sedsi C, conf. Ca pag. 300 uers. 17 et pag. 301 uers. 4
  5. uerba quis ex proximis ex glossemate nata esse censet Mommsen
  6. impune Inst., pune C
  7. patronum Inst., patrum C ||intestatus Inst., intestatis C
  8. relicto Inst., licto C
  9. suum Inst., sum C || reliquerat C, reliquisset Inst.
  10. iuris C, ius Inst.
  11. esse Cn, om. Inst.
  12. esset Inst., esse C || iuris (sic) C
  13. iuriis C
  14. emendata Inst., emandata C (conf. Ca pag. 276)
  15. suo C, om. Inst.
  16. relinquatur C, conf. Ca pag. 306 || quam partem dimidiam C, partis dimidiae Inst.
  17. adoptiuo filio C, filio adoptiuo Inst. | uel om. C (conf. Ca pag. 309 uers. 16)
  18. esset Cn, delet Polenaar || nurus C || dat C.