Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/133

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §41-43
―― 101 ――


     aeque patrono aduersus hos suos heredes partis dimidiae bo-[1]
     norum possessio. prosunt autem liberto ad ex||cludendum       pg.136
     patronum naturales liberi, non solum quos in potestate mor-
     tis tempore habet, sed etiam emancipati et in adoptionem
     dati, si modo aliqua ex parte heredes scripti sint, aut prae-[2]
     teriti contra tabulas testamenti bonorum possessionem ex[3]
     edicto petierint: nam exheredati nullo modo repellunt patro-[4]
     num. §42[§ 1] Postea lege Papia aucta sunt iura patronorum, quod[5]
     ad locupletiores libertos pertinet: cautum est enim ea lege,[6]
     ut ex bonis eius qui sestertiorum centum milium plurisue pa-[7]
     trimonium reliquerit, et pauciores quam tres liberos habe-
     bit, siue is testamento facto siue intestato mortuus erit, uiri-
     lis pars patrono debeatur; ·itaque cum unum filium unamue[8]
     filiam heredem reliquerit libertus, perinde pars dimidia pa-[9]
     trono debetur, ac si sine ullo filio filiaue moreretur; cum[10]
     uero duos duasue heredes reliquerit, tertia pars debetur; si[11]
     tres relinquat, repellitur patronus.[12]
     §43 In bonis libertinarum nullam iniuriam antiquo iure pa-
     tiebantur patroni: cum enim hae in patronorum legitima tu-
     tela essent, non aliter scilicet testamentum facere poterant
     quam patrono auctore; itaque siue auctor ad testamentum
     faciendum || factus erat――――――――――――[13]       pg.137
     ――――――|relict――――――――――――――――
     ―――――fa|ctus erat, sequebatur hereditas; si uero auctor |

     ei factus non erat, et intestata liberta moriebatur, ―|―


  1. §42. fere = Inst. 3, 7, 2.

  1. aduersus C, contra Inst.
  2. 5-6 suppletum ad Inst.
  3. testamenti C, om. Inst.
  4. exheredatii C
  5. aucta C, adaucta Inst.
  6. ea lege C, om. Inst.
  7. sestertiorum Inst., sestertiorum iis? C (ceterum conf Ca pag. 282 uers. 5 et pag. 303); an sestertium scribendum? ipsum Gaium per scripturae compendium IIS scripsisse ueri est simillimum || 10-11 suppleuit Huschke ad Inst., a quibus plurisque abest; sed conf. Ca || millium Inst., militis? C, conf. Ca pag. 278 inf.
  8. 13-14 unamue filiam C, filiamue Inst.
  9. perinde Inst. C, conf. tamen Ca pag. 286
  10. si C, si is Inst. || moreretur C, testatus decessisset Inst. codd. aliquot, alii codd. Inst. intestatus decessisset
  11. uero 'C, om. Inst. || debet C || si C, patrono; si Inst.
  12. reliquat C
  13. seqq. lacunas sic fere ad sensum exempli gratia suppleri posse censent Krueger (conf. Kritische Versuche pag. 132 seq.) et Huschke (in editione tertia): itaque siue auctor ad testamentum faciendum | factus erat, aut de se queri debebat, quod heres ab ea | relictus non erat, aut ipsum ex testamento, si heres fa|ctus erat, sequebatur hereditas; si uero auctor | ei factus non erat et intestata liberta moriebatur, qui|a suos heredes femina habere non potest, ad patronum hereditas per|tinebat; nec cogitari ullus casus (conf. tamen Ca) poterat, quo quis | posset (C possit) patronum a bonis libertae inuitum re|pellere.