Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/140

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §73-79
―― 108 ――


     sulto ciues Romani essent, diuus Hadrianus iniquitate rei
     motus auctor fuit senatusconsulti faciendi, ut qui ignorante[1]
     uel recusante patrono ab imperatore ius Quiritium consecuti
     essent, si eo iure postea usi essent, quo ex lege Aelia Sentia
     uel ex senatusconsulto, si Latini mansissent, ciuitatem Ro-[2]
     manam consequerentur, proinde ipsi haberentur ac si lege
     Aelia Sentia uel senatusconsulto ad ciuitatem Romanam per-
     uenissent. ||
§74      Eorum autem quos lex Aelia Sentia dediticiorum nu-       pg.147
     mero facit, bona modo quasi ciuium Romanorum libertorum,[3]
     modo quasi Latinorum ad patronos pertinent. §75 nam eorum
     bona qui, si in aliquo uitio non essent, manumissi ciues[4]
     Romani futuri essent, quasi ciuium Romanorum patronis ea-[5]
     dem lege tribuuntur: non tamen hi habent etiam testamenti[6]
     factionem: nam id plerisque placuit, nec inmerito: nam
     incredibile uidebatur pessimae condicionis hominibus uoluisse
     legis latorem testamenti faciendi ius concedere. §76 eorum uero
     bona qui, si non in aliquo uitio essent, manumissi futuri[7]
     Latini essent, proinde tribuuntur patronis, ac si Latini de-[8]
     cessissent: nec me praeterit non satis in ea re legis latorem[9]
     uoluntatem suam uerbis expressisse.[10]
§77      Videamus autem et de ea successione quae nobis ex[11]
     emptione bonorum conpetit. §78 Bona autem ueneunt aut uiuo-[12]
     rum aut mortuorum: uiuorum ueluti eorum qui fraudationis
     causa latitant nec absentes defenduntur; item eorum qui
     ex lege Iulia bonis cedunt; item iudicatorum post tempus
     quod eis partim lege xii tabularum partim edicto praetoris[13]
     ad expediendam pecuniam tribuitur. mortuorum bona ue-
     neunt ueluti eorum quibus certum est neque heredes neque
     bonorum possessores neque ullum alium || iustum successo-       pg.148
     rem existere. §79 Siquidem uiui bona ueneant, iubet ea prae-[14]
     tor per dies continuos xxx possideri et proscribi, si uero[15]
     mortui, per dies xv; postea iubet conuenire creditores et ex[16]

     eo numero magistrum creari, id est eum per quem bona




  1. faciendi] paciundi C
  2. mansissent Goeschen, manumissi essent C (conf. Ca pag. 279)
  3. ciuium Romanorum Goeschen, s̄c̄ C, conf. Ca pag. 262 || libustorum C, conf. Ca pag. 258 et pag. 276
  4. si in Goeschen, sin C
  5. futuris C
  6. hi] ui? C, conf. Ca
  7. 18-19 futuri latini C, latini futuri Polenaar probabiliter
  8. si latinis C
  9. legislegatorem C
  10. expresse Cn
  11. de ea] dea C
  12. bonarum C
  13. eis partim] eius parti C
  14. et ante siquidem addit Polenaar || uiui ex uiuo correctum C
  15. possideriet] possederit C
  16. per Goeschen, post C, conf. Ca pag. 284 || iubent C, conf. Ca pag. 265.