Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/141

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §79-82
―― 109 ――


     ueneant: itaque si uiui bona ueneant, in diebus (x bonorum)[1]
     uenditionem fieri iubet, si mortui, in dimidio. diebus ita-[2]
     que uiui bona xxxx, mortui uero xx emptori addici iubet.[3]
     quare autem tardius uiuentium bonorum uenditionem con-[4]
     pleri iubet, illa ratio est, quia de uiuis curandum erat, ne
     facile bonorum uenditiones paterentur.
§80      Neque autem bonorum possessorum neque bonorum[5]
     emptorum res pleno iure fiunt, sed in bonis efficiuntur; ex
     iure Quiritium autem ita demum adquiruntur, si usucepe-[6]
     runt. interdum quidem bonorum emptoribus ne u|sus qui-[7]
     dem capio contingit, ueluti si――――――|bonorum emp-[8]
     tor――――――――――――――|――――――――――
     §81[§ 1] ―――――――――――――――|――――――――Item
     quáe debita sunt――――――――|aut ipse debuit, neque[9]
     bonorum possessor neque | bonorum emptor ipso iure debet[10]
     aut ipsis debentur, |――de omnibus rebus――――――――[11]
     ―――――――|―――――――in sequenti commentario pro|-
     ponemus. ||
§82[§ 2]      Sunt autem etiam alterius generis successiones quae[12]       pg.149

     neque lege xii tabularum neque praetoris edicto, sed eo iure


  1. §81. in sequenti commentario] 4, §34 seq.
  2. §82. fere = Inst. 3, 10 pr.

  1. 1-3 conf. Krueger Kritische Versuche pag. 137 || ( ) addidit Krueger l. l. || 1-2 Mommsen ab alia sententia progressus mauult idque, si uiui bona ueneant, in diebus x} fieri iubet, etc.
  2. uenditionem] ū C, conf. C{{{sup|a}} pag. 309 uers. 25 || dimidio] expectari diebus v adnotauit Krueger l. l.
  3. xxxx] xxx C
  4. uiuentiuṡm (sic) C || complere C
  5. bonorum possessorum] bonorum possessio C, conf. Ca pag. 259 || bonorum emptorum res] uerii? C, conf. Ca pag. 258 et pag. 298 inf.
  6. ususceperiunt? C (conf. Ca), usucapiuntur Goeschen
  7. expectes ne usucapio quidem contingit, conf. tamen 2 § 60
  8. 11-13 Huschke sententiam sic suppleri posse opinatur: ueluti si peregrinus sit bonorum emptor, nec lex uel senatusconsultum concesserit eius ciuitati ius quo quae ciuibus eius populi a nostris ciuibus alienantur usucapere possunt. (conf. quae Huschke in editione tertia ad hunc locum adnotauit). Aliter Krueger l. l. pag. 138 seq., cui Gaius egisse uidetur de usucapione quae non contigit, si per eos bona uenierunt, quibus nihil debitum erat, uel de bonorum uenditione aliam ob causam irrita facta (conf. e. g. Dig. 42, 4, 7, 3 et 42, 5, 30)
  9. seq. Lachmann ita suppleuit: Item quae debita sunt ei cuius fuerunt bona, aut ipse etc. || 14-16 non male Huschke talia temptauit: neque bonorum possessori neque bonorum emptori ipso iure debentur aut ipsi debent
  10. bonorum emptor] bonum emptor C, conf. Ca pag. 258 uers. 19
  11. post debentur Gaium haec fere scripsisse conicias (duce Huschkio): sed de omnibus rebus utilibus actionibus et experiuntur et conueniuntur, quas in sequenti etc.
  12. etiam C, et Inst.