Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/143

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §85-89
―― 111 ――


     herede gerat, alii in iure cedat, pleno iure fit ille heres, cui[1]
     cessa est hereditas, proinde ac si ipse per legem ad heredita-[2]
     tem uocaretur; quodsi posteaquam heres extiterit, cesserit,
     adhuc heres manet et ob id creditoribus ipse tenebitur; sed[3]
     res corporales transferet proinde ac si singulas in iure ces-
     sisset, debita uero pereunt, eoque modo debitores heredi-
     tarii lucrum faciunt. §86 Idem iuris est, si testamento scriptus
     heres posteaquam heres extiterit, in iure cesserit heredita-
     tem; ante aditam uero hereditatem cedendo nihil agit. §87 Suus[4]
     autem et necessarius heres an aliquid agant in iure cedendo[5]
     quaeritur: nostri praeceptores nihil eos agere existimant;
     diuersae scholae auctores idem eos agere putant, quod ceteri
     post aditam hereditatem; nihil enim interest, utrum aliquis[6]
     cernendo aut pro herede gerendo heres fiat, an iuris neces-
     sitate hereditati adstringatur.
§88[§ 1]      ||Nunc transeamus ad obligationes, quarum summa diui-[7]       pg.151
     sio in duas species diducitur: omnis enim obligatio uel ex
     contractu nascitur uel ex delicto.
§89      Et prius uideamus de his quae ex contractu nascuntur.
     harum autem quattuor genera sunt: aut enim re contrahitur[8]
     obligatio aut uerbis aut litteris aut consensu.
§90[§ 2]      Re contrahitur obligatio uelut mutui datione; (mutui[9]
     autem datio) proprie in his [fere] rebus contingit, quae pon-[10]
     dere numero mensura constant, qualis est pecunia nu-[11]
     merata uinum oleum frumentum aes argentum aurum;
     quas res aut numerando aut metiendo aut pendendo in hoc
     damus, ut accipientium fiant et quandoque nobis non eaedem,[12]
     sed aliae eiusdem naturae reddantur: unde etiam mutuum[13]

     appellatum est, quia quod ita tibi a me datum est, ex meo[14]


  1. §88. et 89 conf. Inst. 3, 13
  2. §90. usque ad 25 frumentum conf. Dig. 44, 7, 1, 2 (Gaius libro secundo aureorum); ceterum fere = Inst. 3, 14 pr.

  1. herede ex heredes correctum C
  2. suppletum duce Goescheno
  3. ob id a creditoribus C (conf. 2, § 35)
  4. sus C
  5. agat C
  6. aditatam C
  7. suppletum ex Inst.
  8. contrahitur] trahitur C, conf. Ca pag. 260 uers. 3
  9. uelut Cn, ad ueluti ducunt Inst. || ( ) m. C, mutui autem datio ex Dig. suppleri potuit
  10. fere deleuit Huschke || quae Dig., quares C, conf. Ca pag. 290 uers. 17
  11. constant Dig., consta C
  12. eadem sed alia C, eaedem res sed aliae Inst.
  13. nature C, naturae et qualitatis Inst.
  14. (sub initium) est Cn, sit Inst. || quia quod ita bi a me datum est ex meo tum fiat Cn, quia ita a me tibi datur ut ex meo tuum fiat Inst. (non male).