Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/142

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §83-85
―― 110 ――


§83[§ 1]      (quod) consensu receptum est, introductae sunt: etenim cum[1]
     pater familias se in adoptionem dedit, mulierue in manum[2]
     conuenit, omnes eius res incorporales et corporales quaeque[3]
     ei debitae sunt, patri adoptiuo coemptionatoriue adquiruntur,[4]
     exceptis his quae per capitis deminutionem pereunt, quales
     sunt ususfructus, operarum obligatio libertinorum quae per
     iusiurandum contracta est, et lites contestatae legitimo iudi-[5]
     cio. §84[§ 2] Ex diuerso quod is debuit, qui se in adoptionem dedit[6]
     quaeue in manum conuenit, non transit ad coemptionatorem[7]
     aut ad patrem adoptiuum, nisi si hereditarium aes alienum
     fuerit. tunc enim quia ipse pater adoptiuus aut coemptionator
     heres fit, directo tenetur iure; is uero qui se adoptandum
     dedit quaeue in manum conuenit, desinit esse heres. De eo[8]
     uero quod proprio nomine eae personae debuerint, licet ne-[9]
     que pater adoptiuus teneatur neque coemptionator, et ne[10]
     ipse quidem qui se in adoptionem dedit quaeue in manum[11]
     conuenit, maneat obligatus obligataue, quia scilicet per capi-[12]
     tis deminutionem liberetur, tamen in eum eamue utilis actio
     datur rescissa || capitis deminutione, et si aduersus hanc       pg.150
     actionem non defendantur, quae bona eorum futura fuissent,[13]
     si se alieno iuri non subiecissent, uniuersa uendere credito-
     ribus praetor permittit.[14]

§85[§ 3]      Item si legitimam hereditatem heres, antequam cernat aut pro[15]


  1. §83. usque ad 6 sunt fere = Inst. 3, 10. 1
  2. §84. usque ad 8 dedit fere = Inst. 3, 10, 3.
  3. §85. §§§ 85-87 Polenaar audaci coniectura eiecit quasi spurias; nam quod hereditatis in iure cessae mentio in 2, 98 fit, id eo probabiliter explicatur, quod Gaius tunc ea quae iam 2, 35-37 plenius exposuisset, repetere uidetur noluisse, deinde consilium mutasse. eiusdem modi repetitiones extant e. g. 3, 56 (=1, 22), 3, 163 seq. (=2, 86 seq.), 4, 106 seq. (=3, 180 seq.)

  1. quod Inst., om. C || consensu Inst., concessu C || eteni(m) C, ecce enim Inst. (fortasse recte)
  2. se in adoptionem de(dit) C, sese in adrogationem dat Inst. || mulierque Cn, conf. Ca pag. 290 inf.
  3. eius res C, res eius Inst. || incorporales et corporales C, corporales et incorporales Inst.
  4. patri adoptiuo C', adrogatori Inst.
  5. lites contestatae suppleuit Rudorff in Commentationibus Academiae Berolinensis a. 1865 pag. 340 seqq., quamuis lis contestata potius expectes || iudiciu? C
  6. ex C, sed ex Inst. || suppletum ex Inst.
  7. quaeque Cn, conf. Ca pag. 290 inf. || manu C
  8. queque C, conf. Ca pag. 290 inf. || heredes C, conf. Ca pag. 270
  9. eae] ea C
  10. et ne paulo probabilius quam neque uidetur suppleri posse
  11. in adoptionem] ademinoptionem C || quaeue] in C fuerit que|quae uel simile aliquid, conf. Ca h. l. et pag. 290 inf.
  12. obligataue] obligata ex obligatam correctum C || scilicet] scetsi (i. e. scilicet si?)? Cn, conf. Ca pag. 302
  13. defendatur C
  14. permittitur Cn
  15. minus ad incertos codicis C (in quo rubricatori unus uersus uacuus relictus est) ductus quam ad sententiarum conexum suppletum est