Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/146

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §96-100
―― 114 ――


     obligantur, utique cum quaeritur de iure Romanorum. nam[1]       pg.154
     apud peregrinos quid iuris sit, singularum ciuitatium iura[2]
     requirentes aliud intellegere poterimus ―――――.[3]
§97      Si id quod dari stipulamur, tale sit, ut dari non possit,
     inutilis est stipulatio, uelut si quis hominem liberum quem ser-[4]
     uum esse credebat, aut mortuum quem uiuum esse credebat,
     aut locum sacrum uel religiosum quem putabat humani iuris[5]
     esse, §97a[§ 1] dari (stipuletur. item si quis rem quae in rerum na-[6]
     tura esse non potest, uelut hippocentaurum,) stipuletur, ae-
     que inutilis est stipulatio. §98 Item si quis sub ea condicione
     stipuletur quae existere non potest, ueluti si digito cae-
     lum tetigerit, inutilis est stipulatio: sed legatum sub in-[7]
     possibili condicione relictum nostri praeceptores proinde de-[8]
     beri putant, ac si sine condicione relictum esset; diuersae[9]
     scholae auctores nihilo minus legatum inutile existimant[10]
     quam stipulationem: et sane uix idonea diuersitatis ratio
     reddi potest. §99 Praeterea inutilis est stipulatio, si quis igno-
     rans rem suam esse, dari sibi eam stipuletur: quippe quod
     alicuius est, id ei dari non potest. §100 Denique inutilis est
     talis stipulatio, si quis ita dari stipuletur post mortem meam[11]
     dari spondes? uel ita (post mortem tvam dari spondes?[12]
     ualet autem, si quis ita dari stipuletur cvm moriar dari
     spondes? uel ita) cvm morieris dari || spondes? id est ut       pg.155
     in nouissimum uitae tempus stipulatoris aut promissoris obli-
     gatio conferatur: nam inelegans esse uisum est ab heredis
     persona incipere obligationem. rursum ita stipulari non
     possumus pridie qvam moriar, aut pridie qvam morieris, dari
     spondes? quia non potest aliter intellegi 'pridie quam aliquis

     morietur', quam si mors secuta sit; rursus morte secuta in


  1. §97a. conf. Inst. 3, 19, 1.

  1. romanorum C, expectes Romano uel ciuium Romanorum
  2. iuris] iudris? C
  3. post poterimus aut nihil in C extitit aut in aliis ualere uel simile aliquid (uix in plerisque ualere uel in multis ualere)
  4. iniutilis C
  5. putabatat C
  6. 8-9 ( ) ad Inst. exempli gratia suppletum est cum Lachmanno
  7. stipulaq Cn, conf. Ca pag. 305 uers. 3
  8. co|condicione C
  9. diversi C
  10. nihilo] no C, conf. Ca pag. 281
  11. pos C, conf. Ca pag. 285
  12. 21-23 ( ) addidit Huschke.