Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/147

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §100-105
―― 115 ――


     praeteritum reducitur stipulatio et quodammodo talis est
§101      heredi meo dari spondes? quae sane inutilis est. Quaecum-
     que de morte diximus, eadem et de capitis deminutione
     dicta intellegemus. §102[§ 1] Adhuc inutilis est stipulatio, si quis ad[1]
     id quod interrogatus erit, non responderit, ueluti si sester-[2]
     tia x te dari stipuler, et tu sestertia v promittas, aut[3]
     si ego pure stipuler, tu sub condicione promittas. §103 Prae-[4]
     terea inutilis est stipulatio, si ei dari stipulemur, cuius iuri[5]
     subiecti non sumus: unde illud quaesitum est, si quis sibi
     et ei cuius iuri subiectus non est, dari stipuletur, in quan-
     tum ualeat stipulatio: nostri praeceptores putant in uni-[6]
     uersum ualere et proinde ei soli qui stipulatus sit, soli-
     dum deberi, atque si extranei nomen non adiecisset: sed
     diuersae scholae auctores || dimidium ei deberi existimant,[7]       pg.156
     pro altera uero parte inutilem esse stipulationem. Alia causa[8]
     est |―――――――――――――― dari spondes?
     ――――――――solidum deberi et me | solum――
     ――――――――――etiam Titi|o―――――
     §104[§ 2] Praeterea inutilis est stipulatio, si ab e|o stipuler qui iuri[9]
     meo subiectus est, item si is a me stipuletur. (sed) ser-[10]
     uus quidem et qui in mancipio est et filia familias et quae
     in manu est non solum ipsi cuius iuri subiecti subiectaeue
     sunt, obligari non possunt, sed ne alii quidem ulli. §105[§ 3] Mutum
     neque stipulari neque promittere posse palam est. idem[11]
     etiam in surdo receptum est; quia et is qui stipulatur, uerba

     promittentis, et qui promittit, uerba stipulantis exaudire[12]


  1. §102. inde ab 4 inutilis = Inst. 3, 19, 5
  2. §104. fere = Inst. 3, 19, 6
  3. §105. = Inst. 3, 19, 7.

  1. intellegimus C
  2. id quod C, ea quae Inst. || 5-6 sestertia ex sesstertia correctum C
  3. et C, om. Inst. || tu sestertia] tunsestertia ū· milia C (conf. Ca pag. 282 uers. 5)
  4. pure Inst., pute C || promittas Inst., permittas Cn
  5. iuris C
  6. praeceptor Cn, conf. Ca pag. 298
  7. auctor C, conf. Ca pag. 298
  8. inutile C || 15-18 lacunas e. g. ita ad sensum supplere possis: Alia causa est, si ita stipulatus sim mihi avt titio DARI SPONDES? quo casu constat mihi solidum deberi et me solum ex ea stipulatione agere posse, quamquam etiam Titio soluendo liberaris.
  9. ad (praeter) ea ducunt codicis C reliquiae, item Inst.
  10. item C,' uel Inst. || sed Inst., om. C, conf. Ca pag. 300 uers. 17
  11. idem etiam C, quod et Inst.
  12. qui C, is qui Inst. || exaudire C, audire Inst.