Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/148

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §105-114
―― 116 ――


     debet §106[§ 1] Furiosus nullum negotium gerere potest, quia non[1]
     intellegit quid agat. §107[§ 2] Pupillus omne negotium recte gerit,[2]
     ut tamen, sicubi tutoris auctoritas necessaria sit, adhibea-[3]
     tur (tutor), ueluti si ipse obligetur; nam alium sibi obligare[4]
     etiam sine tutoris auctoritate potest. §108 Idem iuris est in femi-
     nis quae in tutela sunt. §109[§ 3] Sed quod diximus de pupillo, uti-[5]
     que de eo uerum est qui iam aliquem intellectum habet;[6]
     nam infans et qui infanti proximus est, non multum a furioso ||
     differt, quia huius aetatis pupilli nullum intellectum habent:[7]       pg.157
     sed in his pupillis propter utilitatem benignior iuris inter-[8]
     pretatio facta est.
§110      Possumus tamen ad id quod stipulamur, alium adhibere[9]
     qui idem stipuletur, quem uulgo adstipulatorem uocamus.[10]
     §111 Et huic proinde actio conpetit proindeque ei recte soluitur ac[11]
     nobis; sed quidquid consecutus erit, mandati iudicio nobis[12]
     restituere cogetur. §112 Ceterum potest etiam aliis uerbis uti ad-
     stipulator quam quibus nos usi sumus: itaque si uerbi gratia
     ego ita stipulatus sim dari spondes?, ille sic adstipulari potest
     idem fide tva promittis? uel idem fideivbes? uel contra. §113 Item[13]
     minus adstipulari potest, plus non potest: itaque si ego se-[14]
     stertia x stipulatus sim, ille sestertia v stipulari potest; con-[15]
     tra uero plus non potest. item si ego pure stipulatus sim, ille
     sub condicione stipulari potest; contra uero non potest. non
     solum autem in quantitate sed etiam in tempore minus et
     plus intellegitur: plus est enim statim aliquid dare, minus
     est post tempus dare. §114 In hoc autem iure quaedam singulari[16]
     iure obseruantur: nam adstipulatoris heres non habet actio-
     nem. item || seruus adstipulando nihil agit, quamuis ex cete-[17]       pg.158

     ris omnibus causis stipulatione domino adquirat. idem de[18]


  1. §106. = Inst. 3, 19, 8
  2. §107. = Inst. 3, 19, 9
  3. §109. = Inst. 3, 19, 10.

  1. gerere Inst., gere C
  2. agat C, agit Inst.
  3. ut tamen Inst., ita tamen ut tamen Cn
  4. tutor Inst., om. C
  5. pupillo C, pupillis Inst.
  6. eo C, his Inst. || habet C, habent Inst.
  7. differt C, distant Inst. || pupilli Inst., pupill· C, conf. Ca pag. 275
  8. his pupillis C, proximis infanti Inst., his pupillis (qui infanti proximi sunt) Huschke || propter Inst., per Cn, conf. Ca pag. 288 || utilitatem C, utilitatem eorum Inst.
  9. tamen C autem vel similem particulam e. g. mauult Krueger
  10. qui idem] quidem C || stipulatur C
  11. et Huschke, sed C
  12. indicio C)
  13. alterum idem ex iden correctum C1 || item Goeschen, idem C
  14. minus] regula inus Cn (ex glossemate, conf. Ca pag. XX et pag. 299 uers. 32
  15. sim Goeschen, sum C
  16. pos C, conf. Ca pag. 285
  17. quamuis Goeschen, quia C, conf. Ca pag. 297
  18. adquirat Goeschen, adquirit C || idem] conf. Ca pag. 262 uers. 32.