uerint, tamen dumtaxat xx tenebuntur); pecuniam autem
creditam dicimus non solum eam quam credendi causa da-
mus, sed omnem quam tum cum contrahitur obligatio, cer-[1]
tum est debitum iri, id est (quae) sine ulla condicione dedu-[2]
citur in obligationem; itaque et ea pecunia quam in diem[3]
certum dari stipulamur, eodem numero est, quia certum est[4]
eam debitum iri, licet post tempus petatur. appellatione au-[5]
tem pecuniae omnes res in ea lege significantur; itaque si
uinum uel frumentum aut si fundum || uel hominem stipule-[6] pg.162
mur, haec lex obseruanda est. §125 Ex quibusdam tamen causis
permittit ea lex in infinitum satis accipere, ueluti si dotis no-
mine, uel eius quod ex testamento tibi debeatur, aut iussu
iudicis satis accipiatur. et adhuc lege uicesima hereditatium
cauetur, ut ad eas satisdationes quae ex ea lege proponun-
tur, lex Cornelia non pertineat. §126[§ 1] In eo quoque iure par con-[7]
dicio est omnium, sponsorum, fidepromissorum, fideiusso-[8]
rum, quod ita obligari non possunt, ut plus debeant quam[9]
debet is pro quo obligantur: at ex diuerso ut minus debeant,[10]
obligari possunt, sicut in adstipulatoris persona diximus;
nam ut adstipulatoris ita et horum obligatio accessio est prin-
cipalis obligationis, nec plus in accessione esse potest quam
in principali re. §127[§ 2] In eo quoque par omnium causa est, quod[11]
si quid pro reo soluerint, eius reciperandi causa habent[12]
cum eo mandati iudicium; et hoc amplius sponsores ex lege
Publilia propriam habent actionem in duplum, quae appel-
latur depensi.
§128 Litteris obligatio fit ueluti nominibus transscripticiis. fit[13]
autem nomen transscripticium duplici modo, uel a re in per-[14]
§129 sonam uel a persona in personam. (A re in personam trans)-[15]
- ↑ §126. inde ab 17 ita usque ad 19 possunt = Inst. 3, 20, 5 || diximus] §113
- ↑ §127. inde ab 23 si usque ad 24 iudicium fere = Inst. 3, 20, 6.
- ↑ tum cum] tunc C, conf. Ca pag. 260 uers. 27 || contrahit Cn
- ↑ prius est] esset Cn, conf. Ca pag. 266 || quae om. C, conf. Ca pag. 290 uers. 7
- ↑ obligatione C
- ↑ 6-7 est eam] esse a Cn, conf. Ca pag. 265 inf.
- ↑ debitum iri] debitiuri C, conf. Ca pag. 305 uers. 30
- ↑ aut Boecking, et C
- ↑ quoque iure] iure quoque iurae C
- ↑ 16-17 fideiussor C, conf. Ca pag. 299
- ↑ possunt Inst., possi? Cn ex correctione || ut Inst., ut regula Cn (ex glossemate, conf. Ca pag. XX)
- ↑ debet Inst., deberet C || obligantur Inst., obligaretur C
- ↑ re] reo C || est] esse Cn, conf. Ca pag. 266
- ↑ quid Inst., qui C || reo Inst., eo C || soluerit C || habet C
- ↑ nominibus Huschke, in nobis Cn, conf. Ca pag. 282
- ↑ autem Goeschen, an C, conf. Ca pag. 257
- ↑ prosona in personum Cn, conf. Ca pag. 279 inf. et pag. 282 uers. 3 | ( ) addidit Goeschen.